Жан Деллануа. Хрестоматия средневековых латинских текстов. 2. Феодальная зависимость

 
 
 
 
 
 
 
 
 

КАКИМ ОБРАЗОМ ПОПАДАЛИ В КРЕПОСТНУЮ ЗАВИСИМОСТЬ

Noverint omnes quod Otbertus combussit quamdam grangiam nostram, et cum non haberet unde emendationem ejus nobis persolveret, devenit ideo servus Beati Martini Maj. Mon. atque noster, una cum Pletrude uxore sua, sicut in alia scriptum est carta. Cum ergo filium ejus,Vitalem, tunc reclamaremus pro servo nostro, voluit mater ejus probare per calidi ferri judicium, illum, id est Vitalem, antequam nostri fierent, jam natum esse; sed inde se recredidit, cum jam esset calefactum ferrum judicii. Non tamen acquievit idem Vitalis recognoscere se nostrum esse servum, sed tempore multo subterfugit nostrum dominium. Cum ergo diu hoc fecisset, tandem poenituit, et veniens in capitulum nostrum, per IIIIor denarios super caput suum a se ipso positos recognovit nostrum se esse servum. Postea vero negavit, et inde fecit multas injurias nobis et rebus nostris. Tandem autem, anno dedicationis basilicae nostri monasterii ab Urbano papa factae III nonas januarii rediit in capitulum nostrum et confessus est se peccasse, et sic iterum per IIIIor denarios a se capiti suo superpositos esse se nostrum servum, filiumque suum quem solum tunc habebat recognovit esse nostrum servum. Quod viderunt et audierunt (шесть свидетелей).

Liber de servis Maj. Mon. 3 января 1097 г. Мамутье-Нёстри.

 

noverint quod: солецизм (синтаксическая ошибка);
здесь, по правилам нормативной грамматики,
должен быть Accusativus cum infinitivo.

comburo, ussi, ustum, ere: сжигать

grangia, ae, f.: крытое гумно

emendatio, onis, f.: возмещение убытков persolvere:
уплатить, возместить

devenire: зд. становиться
(в классической латыни было бы fieri)

carta, ae, f = charta, ae, f.: хартия

se recredere: отказываться

calefacere: накалять

acquiescere: соглашаться, признавать

subterfugere (tr.): избегать,

dominium, ii, n.: право собственности

capitulum, i, n.: капитул (собрание членов общины) 

denarius, ii, m.: денье (монета)

 

 

CВИНОПАС ТОЖЕ ЧЕЛОВЕК

Admonere debent sacerdotes plebes subditas sibi ut bubulcos atque porcarios, vel alios pastores, vel aratores, qui in agris assidue commorantur vel in silvis et ideo velut more pecudum vivunt, in dominicis et in aliis festis diebus saltem vel ad missam faciant vel permittant venire: nam et hos Christus pretioso sanguine redemit. Quod si neglexerint, pro animabus eorum absque dubio rationem se reddituros sciant. Siquidem Dominus veniens in hunc mundum non elegit oratores atque nobiliores quosque, sed piscatores atque idiotas sibi discipulos ascivit (...). Et, salva altiore intelligentia, nativitas nostri Redemptoris primo omnium pastoribus ab angelo nuntiatur.

Руанский собор, 650 г.

 

 

 

 

 

 

plebs, is, f.: зд.: паства subdere: подчинять

bubulcus, i, m.: волопас

porcarius, ii, m.: свинопас

arator, is, m.: пахарь

assidue: постоянно

commorari: пребывать

dominicus (dies): воскресенье

redimo, emi, emptum, ere: искупать; выкупать

absque dubio: вне всякого сомнения

nobiliores quosque: = (солецизм)

nobilissimos quosque piscator, oris, m.: рыбак

idiota, ae, m.: необразованный человек, невежда

adscisco, ivi, itum, ere: принимать

salvus, a, um: невредимый

angelus, i, m.: ангел

 

 

 

 

 

 

 

ПИСЬМА С ПРОШЕНИЕМ К ГОСПОДИНУ

Magnifico et honorabili atque illustri viro Popponi gratioso comite Einhartus in Domino salutem.

Duo pauperes homines confugerunt ad limina beatorum Christi martyrum Marcellini et Petri, fatentes se culpabiles esse. Qui in presentia vestra convicti fuerunt de quodam furtu, quod commiserunt furando feramina in dominica foraste, cujus partem compositionis jam solverunt, et adhuc solvere debent. Sed, ut asserunt, non habent unde solvere propter paupertatem suam. Proinde precamur benignitatem vestram, ut eis propter amorem Christi martyrum ad quos confugerunt, in quantum possibile est, parcere dignemini, ne penitus pereant per hujusmodi culpam, sed potius sentiant sibi apud vos profuisse, quod ad sanctorum martyrum sepulchra confugerunt. Opto ut semper bene valeatis in Domino.

Письмо Эгингарда (828—840).

 

Dilectissimo amico nostro Hattoni glorioso comiti Einhartus eternam in Domino salutem. Quidam homo vester nomine Hunno venit ad limina Sanctorum Marcellini et Petri, veniam postulans pro eo quod conservam suam ancillam vestram sibi in conjugium sociasset sine vestra jussione. Propter hoc precamur benignitatem vestram ut a vobis indulgentiam de hoc facto percipere mereatur, si delictum ejus venia dignum fuerit inventum. Opto ut semper bene valeatis in Domino.

Письмо Эгингарда.

gratiosus, a, um: милостивый

comes, itis, m.: граф

limen, inis, n.: порог; зд.: часовня,
в которой находится склеп

christi martyrum: «martyr» в своем
греческом значении: свидетель

furtus, us, m = furtum, i, n.: кража

furari: воровать, зд. ловить тайком.

feramen, inis, n = fera, ae, f.: крупная дичь

dominicus, a, um: господский

forastis, is, f.: лес

compositio, onis, f.: (денежное) соглашение

assero, ui, rtum, ere: утверждать

unde solvere: солецизм — нормативная грамматика
требует в этом случае косвенного вопроса с конъюнктивом

dignari: соблаговолить

conserva, ae, f.: соневольница sociare: соединять

jussio, onis, f.: разрешение Документы:

 

 

 

ПИСЬМО ПЛИНИЯ МЛАДШЕГО С ПРОСЬБОЙ О МИЛОСТИ К ВОЛЬНООТПУЩЕННИКУ
C. PLINIUS SABINIANO SUO S.

Libertus tuus, cui suscensere te dixeras, venit ad me advolutusque pedibus meis tamquam tuis haesit. Flevit multum, multum rogavit, multum etiam tacuit; in summa fecit mihi fidem paenitentiae. Vere credo emendatum, quia deliquisse se sentit. Irasceris, scio, et irasceris merito, id quoque scio; sed tunc praecipua mansuetudinis laus, cum irae causa iustissima est. Amasti hominem et, spero, amabis: interim sufficit ut exorari te sinas. Licebit rursus irasci, si meruerit, quod excusatius facies. Remitte aliquid adulescentiae ipsius, remitte lacrimis, remitte indulgentiae tuae. Ne torseris illum, ne torseris etiam te; torqueris enim cum tam lenis irasceris. Vereor ne videar non rogare sed cogere, si precibus eius meas iunxero; iungam tamen tanto plenius et effusius quanto ipsum acrius severiusque corripui, destricte minatus numquam me postea rogaturum. Hoc illi, quem terreri oportebat, tibi non idem; nam fortasse iterum rogabo, impetrabo iterum: sit modo tale, ut rogare me, ut praestare te deceat. Vale.

succensere: гневаться

advolvo, volvi, volutum, ere: повергаться

emendare: улучшать, исправлять

excusate: простительно

effuse: настойчиво

destricte: решительно

 

 

 

 

 

ПИСЬМО СЕНЕКИ К ЛУЦИЛИЮ
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

Libenter ex his qui a te veniunt cognovi familiariter te cum servis tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. «Servi sunt». Immo homines. «Servi sunt». Immo contubernales. «Servi sunt». Immo humiles amici. «Servi sunt». Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo suo cenare [...] Vis tu cogitare istum quem servum tuum vocas ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! [...] Nolo in ingentem me locum immittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus. Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum inferiore vivas quemadmodum tecum superiorem velis vivere.

(IX, 21)

contubernalis, is, m.: товарищ

conservus, i, m.: соневольник

cenare: обедать

semen, inis, n.: происхождение

aeque: равным образом

locus, i, m.: тема

immittere: обращаться к

contumeliosus, a, um: злоречивый